Hľadaný výraz: Hebr 3,1-6, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Unde, fratres sancti, vocationis caelestis participes, considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum, 2 qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in tota domo illius. 3 Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet quam domus, qui fabricavit illam. 4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo; qui autem omnia fabricavit, Deus est. 5 Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum, quae dicenda erant, 6 Christus vero tamquam Filius super domum illius; cuius domus sumus nos, si fiduciam et gloriationem spei retineamus.

1

mail   print   facebook   twitter